GRONINGA vel GROENINGA et GRVNINGA

GRONINGA vel GROENINGA et GRVNINGA
GRONINGA, vel GROENINGA et GRVNINGA
urbs ampla et inclita Belgii, dominii Groningensis caput, a fundatore Gruno sic appellata, A. U. C. 374. Eum alii Troianum, alii Francum Antenoris Regis Franciae fratrem fuisse existimant, qui domestici dissidii causâ fratrem relinquens in Occidentalem Frisiam devenit, et ibidem civitatem hanc suo nomine insignem aedificavit Annis 377. A. C. nativitatem. Nullis tunc muris cincta, sed propugnaculis ligneis, immissis in terram palis, fistucationibus quasi consepta fuit. Moenibus autem, fossis, ac turribus contra hostiles insultus valide munita est A. C. 1110. Civitas nunc est opulenta, et frequenti populo instructissima, multis abundans aquis, arte in civitatem per canales deductis. Habet status, leges, dominium, et iurisdictionem peculiarem, cum multorum pagorum confoederatione, et arce permunita. Praecelsis templorum turribus, et magnificis privatorum hominum aedificiis inclaresit. Sub dominio hereditario olim Ducum Burgundiae fuit. Hodie una ex Provinciis Belgii Confoed. A. C. 1672. frustra a Gallis, quibus Ep. Monasteriensis obsidioni praefectus militabat, defendente Rabenhauptio, Duce fortissimo, acerrime obsesla. Sita est inter Frisiam Occid. ad Occ. et Or. ad Ort. Habet Acad. A. C. 1614. institutam. Vide de urbe hac prolixe disserentem, H. Grot. Hist. l 3. ad A. C. 1594. quo a Mauritio Principe capta est. Sunt et Groningenses pop. in pago Tigurino. Simler. de Helv.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”